Liber Primus Samuelis*

Caput 4: Versus 1

Et factum. Israel,Vir videns Deum, vel fortis cum Deo, hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet daemones, qui poculo superbiae inebriati et ipsi ceciderunt, et homines pervertere festinant. Contra quos Israel, id est fideles ne cedant, sed superent, castrametantur juxta lapidem adjutorii, id est legem Christi, ubi lapis, id est Christus, invenitur, de quo:Lapidem quem reprobaverunt aedificantes.Sed dum fideles in lege Domini meditantur, ut Deum inveniant adjutorem,Philisthiim venerunt in Aphec,id est furorem novum, tunc quia fideles immundi Spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt, ideoque acriora ac nova certamina construunt, unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes, ac per hoc gratiam Evangelii contemnentes, quasi quatuor millia, immundi spiritus facile prosternunt.Juxta lapidem.Lapis adjutorii quem postea Samuel posuit in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus.Aphec.RAB.Locus est juxta vicum Esron civitatis Israel, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, et interpretatur furor novus vel apprehendens; qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus comprehensi sunt.
(* Traductions européennes)